DIL 1:1 Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla: teste David cum Sibylla. DIL 1:2 Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus! DIL 1:3 Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum. DIL 1:4 Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura. DIL 1:5 Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur. DIL 1:6 Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit: nil inultum remanebit. DIL 1:7 Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus? DIL 1:8 Rex tremendae majestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me fons pietatis. DIL 1:9 Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae: ne me perdas illa die. DIL 1:10 Quaerens me, sedisti lassus: redemisti Crucem passus: tantus labor non sit cassus. DIL 1:11 Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis. DIL 1:12 Ingemisco, tamquam reus: culpa rubet vultus meus: supplicanti parce, Deus. DIL 1:13 Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti. DIL 1:14 Preces meae non sunt dignae: sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne. DIL 1:15 Inter oves locum praesta, et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra. DIL 1:16 Confutatis maledictis, flammis acribus addictis: voca me cum benedictis. DIL 1:17 Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: gere curam mei finis. DIL 1:18 Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus homo reus. DIL 1:19 Huic ergo parce, Deus: pie Jesu Domine, dona eis requiem. Amen.